- SEPTEM
- SEPTEMnumerus plenitudinis et perfectionis in Sacris, de quo Eruditi passim. Graecis ἑπτὰ, quasi σεπτὰ, ut ipsis Pythagoraeis visum: σεπτὸν autem latinis sanctum et venerabile notat. Nempe, quoniam magnus rerum Opifex sanctificat diem septimum, Graeci Latinique antiquam famam secuti, hunc numerum ita vocârunt. Philoponus de Creatione Mundi l. 7. c. 14. Iure merito post sex dies operationum ad mundi generationis quietem (numerus hic) deputatus fuit, quia solus septenarius numerus, neque ex aliis per multiplicationem natus est, neque alium genuit, atque ita cum sit secundum hoc solitarius, solus etiam inter numeros quietis symbolum esse debet. Vide Andr. Rivetum in Gen. p. 53. Nec desunt viri insignes, qui hinc non Iudaeis solum, sed et Gentilibus olim, Septimum Diem, coli seu observari, idque velut ex instituto publico, solitum. aslerant: quibus tamen erudite respondet Ioh. Seldenus de Iure Nat. et Gentium iuxta Discipl. Hebr. l. 3. c. 15. et seqq. Vide hîc quoque ubi de Hebdomade, Sabbato etc. Interim certum, Septimam diem; etiam antiquissimis Poetarum, ἱερὰν, sacram, dici, non quia festa illis, sed quoniam ex ratione Astrologica rebus agendis perquam videbatur idonea et auspicata, vide ubi de Planetaria dierum ratione. Cum vero Hesiodus in Dicb. v. 768. ait,——— ἑβδόμη, ἱερὸν ἦμαρ,Τῇ γὰρ Α᾿πόλλωνα χρυσάορα γείματο Λητώ.——— Septimus sacer dies est,Hoc enim Apollinem auri ensem genuit Latona:de septimo, non Hebdomadis, sed Mensis die, loquitur: Redditque simul rationem, cur hune mensis diem sic vocet. In mensis namque, et quidem Thargelions, diem septimum Apollinis incidisse natales, unde et ἱβδομαγενὴς is dictus, tradunt Delii, apud Laertium in Platone. Vide Plut. Symposiac. 8. quaest. 1. Proclum ad Hesiodum, Eustathium Il. φ. Alios; qui inde non solum mensis, in quo natus est, diem septimum (quô Thargelia celebrari solita; ut septimô mensis Pyanepsionis, Pyanepsis) sed uniuscuiusque septimum per totum annum ei tradunt sacrum fuisse; quem admodum octavum quemque mensis diem Neptuno atque Mercurio quartum adscribunt nonnulli. Sed et hoc certum, Septenarii numeri dignitarem non minis apud Gentiles fuisse insignem, uti pluribus docet Clemens l 6. Strom. Iul. Firmicus Mathes. l. 3. Prooem. Proclus in Timaeum p. 11. Alii. E quibus Clemens explicans, quaenam hôc numerô apud illos innuantur, ea dicit esle, Septem Angelos principes, septem Planetas, Septem Pleidas, Septem triones, Lunaris figurae septeno quolibet a Neomenia die mutationes, Septem Lyrae sonos, Septem sensuum instrumenta, mutationes aetatis annô quôlibet septenô, dies in Medicina Criticos, in quibus hebdomadis nomen notissimum: aliaque huiusmodi reperiri addit quamplurima, apud Hermippum l. περὶ Ε῾βδομάδος, de Septenario: Qualis etiam liber tribuitur Hippocrati apudChalcidium in Timaeum Platonis, qui in Operibus eius non reperitur. Unde numero huic Virgims, Palladis, ipsiusque Temporis, omnium rerum Nodi, alia veneranda nomina indita, uti videre est apud Auctores magnô numerô laudatos Scldeno d. l. c. 15. ubi plurima in hanc rem insignia: De septem vero candelis in Ecclesia Romana in Altari accendi solitis, cum sollenniter, ut aiunt, celebrat Episcopus, supra ubi de Abbatibus mitr atis et voce Candelaria; de septem caelorum Praesidibus Angelis Basilidianorum, voce Abracax; de septem ternionum flagellis, quibus Martyres olim verberabantur, vide Abdiam l. 3. et Salmas. ad Vopisc. in Tacito c. 6. de septempedali proceritate Herculis, qui modus summus adolescenti humano corpori dicitur, eundem ad Solin. p. 42. etc. Vide quoque Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce Ε῞βδομος.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.